

Epistola ad Hebraeos*
Caput 13: Versus 5
Sint mores.Postquam sua Hebraei perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem.Sine avaritia.Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo.Non te deseram.Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum,ut confidenter dicamus,etc.Neque derelinquam.Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.